ch. 2
Di.2.1
Neque vero haec Dionysium fugiebant: nam quanto
esset sibi ornamento, sentiebat. quo fiebat ut uni
huic maxime indulgeret neque eum secus diligeret ac filium:
Di.2.2
qui quidem, cum Platonem Tarentum venisse
fama in Siciliam esset perlata, adulescenti negare non
potuerit, quin eum arcesseret, cum Dion eius audiendi
cupiditate flagraret. dedit ergo huic veniam magnaque eum ambitione Syracusas perduxit.
Di.2.3
quem Dion adeo admiratus est atque adamavit, ut se ei totum
traderet. neque vero minus ipse Plato delectatus est
Dione. itaque cum a tyranno crudeliter violatus esset,
quippe qui eum venumdari iussisset, tamen eodem
rediit eiusdem Dionis precibus adductus.
Di.2.4
interim in morbum incidit Dionysius. quo cum gravius conflictaretur, quaesivit a medicis Dion, quem ad modum
se haberet, simulque ab iis petiit, si forte in maiore
esset periculo, ut sibi faterentur: nam velle se cum
eo colloqui de partiendo regno, quod sororis suae
filios ex illo natos partem regni putabat debere habere.
Di.2.5
id medici non tacuerunt et ad Dionysium filium sermonem rettulerunt. quo ille commotus, ne agendi
esset Dioni potestas, patri soporem medicos dare coegit.
hoc aeger sumpto sopitus diem obiit supremum.